monumenta.ch > Plinius > sectio 28

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 12, 28
{XIV} non est huius arboris radix, ut aliqui existimavere, quod vocant zingiberi, alii vero zimpiberi, quamquam sapore simili. id enim in Arabia atque Trogodytica in villis nascitur, parva herba, radice candida. celeriter ea cariem sentit, quamvis in tanta amaritudine. pretium eius in libras #img|denarius.gif|img# VI. piper longum facillime adulteratur Alexandrino sinapi. emitur in libras #img|denarius.gif|img XV, album img|denarius.gif|img# VII, nigrum X IIII.